Vicipaedia


Article Images

Bene advenisti in Vicipaediam!

(Redirectum de Pagina prima)

Pagina mensis

Una ex tabulis
Una ex tabulis

Tabulae Iguvinae vel Eugubinae sunt septem tabulae aereae Iguvii (Iguvii in urbe hodierna) Italiae anno 1444 inventae et nunc in Museo Civico Palatii Consulum Iguvii conservatae. Primae tabulae vernaculo alphabeto Umbro probabiliter saeculo tertio a.C.n., recentissima alphabeto Latino saeculo primo a.C.n. scriptae sunt.

Tabulae quasdam continent inscriptiones quae religiosos Fratrum Attidianorum actus et ritus commemorant, gregis duodecim sacerdotum Iovis quibus municipalia munera Iguvii magni moment erant. Lingua Umbra scriptae sunt, una ex linguis Italicis, haud remotus Latinae cognatus. Tabulae sunt multo longissimum gravissimumque linguae Umbrae omniumque linguarum familiae linguae Osco-Umbrae documentum. In medium proferunt grammaticam huius mortuae linguae antiquae et religiosos antiquorum Italiae populorum usus, inter quos antiqua Romanorum religio. Pars tabularum ultimarum, praecipue tabularum VI et VII, poetico metro emphatico scripta fuisse videntur, Saturniorum numerorum in prima poesi Latina inventorum simili. Omnis textus, una cum textu Latine converso, Londinii anno 1863 a Francisco W. Newman annoque 1931 in libro Alberti von Blumenthal prolatus est.

Inusitata horum documentorum aestimatio vehementius dicitur a numero eruditorum qui se ad ea legenda et explananda dedicaverunt. Aestimatio ostendit factum fabulas esse sola antiquarum religionum Europaearum et Mediterranearum documenta quae statu paene perfecto exstant. Res quas ea continent ritus (sacrificia et preces) summis regionis deis dicatos tractant, et religiosas populorum Italicorum fides moresque fortasse patefaciunt. Ut olim ait Iacobus Devoto linguista historica, si res aestimationis aequalis invenire velimus, nobis in Asiam altissime effodere necesse est. Praeterea, conformatio religiosa in tabulis praesens conformationis primo religionis Romanae tempore similis est, ad antiquam triadem Romanam gregemque deorum artius ad Iovem cognatorum spectans

Nuntii

2024

Mahometus Ionas
Mahometus Ionas
Bursa vetus Hafniae
Bursa vetus Hafniae
Keir Starmer
Keir Starmer
Helicopterum in volatu ultimo
Helicopterum in volatu ultimo
Bursa vetus Hafniae
Bursa vetus Hafniae
  • 16 Aprilis: Bursa vetus Hafniae saeculo decimo septimo exstructa flammis deletur.
  • 13 Aprilis: Irania plus quam 300 missilia in Israël excutit. Plurima eorum ab Israël, eius sociis necnon Iordania intercipiuntur; aliqua stationes militares leviter laedunt. A partibus praecipitantibus autem puella quaedam graviter laeditur.
Vladimirus Putin
Vladimirus Putin
OTAN
OTAN
Alexius Navalnyj
Alexius Navalnyj
Alexander Stubb
Alexander Stubb
Gabriel Attal
Gabriel Attal
  • 9 Ianuarii: Gabriel Attal ab hoc die primus minister Franciae meret, omnium usque hodie iuvenissimus, solus qui se homosexualem esse nuntiaverit.

2023

Iacobus Delors
Iacobus Delors