Saltatio
Contributors to Wikimedia projects
Article ImagesSaltatio,[1][2] seu ballatio,[3] seu chorea,[3] est artis genus quod plerumque ad rhythmicos corporis motus spectat, musicae usitate concinens,[4] in multis culturis perfectum ut forma expressionis vel socialis coniunctionis personalis, sive in condicionibus spiritualitatis vel exsecutionis oblatum.
Saltatio vocabulum antiquissimum est. Quamquam sensu latissimo omnia genera corporum ad musicam movendorum continet, praecipuo dicitur corpus brevibus modo saltibus movendi genus, quod antiquitas tantum solebat, non aliter quam hodie Italiane saltarello et Theodisce Springtanz vel nuperrime jumpstyle dicuntur.
Ballatio deducitur a verbo ballare, quod per mutuationem verbi Graeci βαλλίζειν 'saltare' verbo βάλλειν 'iacere' adiuvante in linguam Latinam pervenit. Ballatio maxime significat corporis motum, solum lautii? causa sine multo saltatu, vel mulieris virique paribus, saliendo aut non.[5] E ballatione et ballando, verba Francogallice ballet et Hispanice baile veniunt. Chorea, quae e nomine Graeco χορεία venit, maxime dicitur agilitas ballatioque saepe in circulis instructa vel cantata.[5] Notandum est, quod haec genera se invicem non excludunt: agilitas quaedam simul et saltatio et ballatio et chorea potest esse.
Inter ballationes Occidentales, quae inter mulierem et virum aguntur, sunt:[6]
- Chorea lenta (Anglice slow waltz)
- Chorea Vindobonensis (Anglice Vienese waltz')[7]
- Fox lentus (Anglice slow foxtrot)
- Passus rapidus
- Tango
- Rumba (etiam saltatio Cubana[8])
- Passus duplex
- Za-Za (Hispanice cha-cha)
- Zamba
- Zive? (Anglice: jive)
Saltationes Americae Septentrionalis
- Saltatio rockiana
- Saltatio distorta (Anglice: twist)
- "Nemo saltat sobrius, nisi forte insanit."[9]
- "Hic Rhodus, hic salta!"[10]
- "Si vox est canta; si mollia bracchia salta."[11]
Nexus interni
- ↑ De saltatione in A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (Londinii: John Murray, 1875).
- ↑ Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018)
- ↑ 3.0 3.1 Vocabulum in programmate Words.exe praebitum (vide archivum), fonte auctoritatis dubiae; Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018)
- ↑ Dance apud www.britannica.com.
- ↑ 5.0 5.1 New Grove Dictionary of Music and Musicians, editum a Stanley Sadie et John Tyrrell, Grove’s Dictionaries of Music Urbs Novum Eboracum, Novum Eboracum, 1986; Commentarium "Carole", Britannica Online, excerptum 29 Septembris 2007.
- ↑ Pagina Vicipaediae Anglicae en:Portal:Dance, excerptum 29 Septembris 2007.
- ↑ Glossarium Carolis Egger; etiam vide https://web.archive.org/web/20060926191604/http://www.via.at/fobdr/bdr/lat.htm
- ↑ Ex glossario[nexus deficit] apud www.veritas.at.
- ↑ Cicero, Brutus 42
- ↑ Erasmus, Adagia 3.3
- ↑ Ovidius, Ars amatoria 1.595
- ↑ Ex glossario apud www.veritas.at.
- ↑ Ex https://web.archive.org/web/20060926191604/http://www.via.at/fobdr/bdr/lat.htm
- ↑ Ex pagina apud www.vatican.va.
- Adshead-Lansdale, J., ed. 1994. Dance History: An Introduction. Routledge. ISBN 0-415-09030-X.
- Bonacker, Kathrin, et Sonja Windmüller, eds. 2007. Tanz! Rhythmus und Leidenschaft. Hessische Blätter für Volks- und Kulturforschung, 42. Marburgi: Jonas. ISBN 978-3-89445-389-3.
- Carter, A. 1998. The Routledge Dance Studies Reader. Routledge. ISBN 0-415-16447-8.
- Charman, S., R. Kraus, G. Chapman, et B. Dixon-Stowall. 1990. History of the Dance in Art and Education. Pearson Education. ISBN 0-13-389362-6.
- Cohen, S, J. 1992. Dance As a Theatre Art: Source Readings in Dance History from 1581 to the Present. Princeton Book Co. ISBN 0-87127-173-7.
- Dils, A. 2001. Moving History / Dancing Cultures: A Dance History Reader. Wesleyan University Press. ISBN 0-8195-6413-3.
- Daly, A. 2002. Critical Gestures: Writings on Dance and Culture. Wesleyan University Press. ISBN 0-8195-6566-0.
- Karina, Lilian, et Marion Kant. 1999. Tanz unterm Hakenkreuz. Berolini: Henschel. ISBN 3-89487-244-6.
- Miller, James, L. 1986. Measures of Wisdom: The Cosmic Dance in Classical and Christian Antiquity. Toronti: University of Toronto Press. ISBN 0-8020-2553-6.
-
Saltator hodiernus saltum stag split facit
-
Socii saltationis: saltator mas saltatorem feminam adiuvat cum ea arabesciam in pas de deux classica facit
-
Saltator rise (Anglice) digitorum facit, in quo ex loco genibus nitente ad locum stantem summis pedibus surgit
-
Saltatio socialis: saltatores in juke joint jitterbug faciunt
-
Saltatores conclavis saltatorii Americae Australis tango faciunt
-
Gumboot dance ex signis supplosionis ut communicatio secreta inter operarios in fodinis Africae Australis evolutum est
-
Saltatio erotica: pole dancer ordinem agit
-
Saltatio proprietatum: saltatio ignis
-
Saltatio moderna: saltatrix split crurum facit cum super tergum socii stat
-
Saltatio scaenica: saltator professionalis in Theatro Bolshoi
-
Saltatrix flamenco: pictura ab artifice saeculi undivecensimi facta
-
Saltatio ritualis: saltatores vulgares Armenici annum novum neopaganum celebrant
-
Par saltatorum America Australis ordinem samba in eventu dancesport agunt
-
Saltatio vulgaris: Poloni migrantes in Turcia habitantes saltant
-
Saltatores viarii certant
-
Saltatrix balletica side split stantem facit
-
Saltatio viaria: homo breakdance stropham manualem sursum deorsum facit