Stephanus Fadinger


Contributors to Wikimedia projects

Article Images

Stephanus Fadinger (natus circiter 1585 in Parz, hodie pars Sanctae Agathae (Sankt Agatha); mortuus die 5 Iulii 1626 in Ebelsberg prope Lentiam) fuit agricola, pilleator, et tribunus (Oberhauptmann) rusticorum regionum Hausruckviertel (Quadrans collium) et Traunviertel (Quadrans Drunae fluvii), qui bello rustico anno 1626 in Austria Superiore orto rebus novis studebant.

Wikidata Stephanus Fadinger

Stephanus Fadinger: imago
Stephanus Fadinger: imago

Nativitas: 1585; Sankt Agatha
Obitus: 5 Iulii 1626; Lentia

Monumentum sepulcrale Stephani Fadinger in Seebacher Moos situm

Anno 1625 in vico Frankenburg seditio rusticorum, qui, cum Protestantes essent, institutionem parochi Catholici impedire studuerunt, a locumtenente bavarico Adam comes de Herberstein cruenter exstincta est (Frankenburger Würfelspiel, i.e. Alea Frankenburgensis, quia rusticis alea de vita ludendum erat). Ira rusticorum tanta fuit, ut Stephanus Fadinger cum Christophoro Zeller, affine suo, seditionem rusticorum concitare vellet, quae die Pentecostis anni 1626 coeptura esset. Iam duobus septimanis ante hanc diem rixa quadam in caupona regionis Mühlviertel (Quadrans fluvii Mühl), ubi rustici nonnullos milites occiderunt, initium belli fecit. Fadinger greges rusticorum coegit et initio bene successit: Rustici mox urbes sive locos Eferding, Ovilavam, Cremifanum et Styriam occupaverunt.

In Lentia oppugnanda Fadinger die 28 Iunii 1626, dum nimis temere circa moenia equitat locum ad urbem invadendam aptum quaerens, a sclopetario, qui in tecto curiae (Landhaus) positus erat, ictus est. Graviter sauciatus pedibus – equus enim interfectus erat – usque ad castra rusticorum in Ebelsberg (prope Lentiam) sita fugit. Ibi in domo hodierno "Fadingerplatz" ("Campus Fadinger") adiacente die 5 Iulii mortuus est.

Successor tamquam dux rusticorum affinis eius Christophorus Zeller factus est. Christophoro Zeller die 18 Iulii mortuo rustici non iam successerunt. Hieme ineunte bellum finem habuit, res rusticorum peiores se habebant quam antea.

  • Franz Kurz: Versuch einer Geschichte des Bauernkrieges in Oberösterreich unter der Anführung des Stephan Fadinger und Achatz Wiellinger. Lipsiae 1805. - in interrete
  • Hans Fattinger: Stefan Fadinger und Christoph Zeller. Ihre Familie und ihre Heimat. In: Oberösterreichische Heimatblätter 19 (1965), 49-60.
  • Der oberösterreichische Bauernkrieg 1626, Ausstellungskatalog, Lentiae 1976.
  • Georg Heilingsetzer: Der oberösterreichische Bauernkrieg 1626. Vindobonae 1976.

Nexus interni